lamentations of jeremiah - thomas tallis lyrics
(aleph)
quomodo sedet sola civitas plena populo! facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo
(beth)
plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus; non est qui consoletur eam, ex omnibus charis ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. ierusalem, ierusalem, convertere ad dominum deum tuum
(ghimel)
migravit juda propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem; omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias
(daleth)
viae sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem;
omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine
(he)
facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus; parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. ierusalem, ierusalem, convertere ad dominum deum tuum
Random Song Lyrics :
- sanguinario - el plebe lyrics
- in to - joe grayston lyrics
- livin' life - chemmo lyrics
- st. anne's parade - shovels & rope lyrics
- chill bill (remix) - rob $tone lyrics
- hang 10 - oliver francis lyrics
- ラストシーン - いきものがかり lyrics
- way back - amber mark lyrics
- sorry babe - vybz kartel lyrics
- segue 1 - incubus lyrics