credo nel latino - giglio bianco lyrics
credo in unum deum,
patrem omnipoténtem,
factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium.
et in unum dóminum iesum christum,
fílium dei unigénitum,
et ex patre natum ante ómnia sǽcula.
deum de deo,
lumen de lúmine,
deum verum de deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem patri:
per quem ómnia facta sunt.
qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis.
ad verba quæ sequuntur, usque ad ‘factus est’, omnes se inclinant.
et incarnátus est de spíritu sancto ex maría vírgine,
et h-m- factus est.
crucifíxus étiam pro n-bis sub póntio piláto;
p-ssus et sepúltus est,
et resurréxit tértia die,
secúndum scriptúras,
et ascéndit in cælum,
sedet ad déxteram patris.
et íterum ventúrus est c-m glória,
iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.
et in spíritum sanctum, dóminum et vivificántem:
qui ex patre filióque procédit.
qui c-m patre et fílio simul adorátur et conglorificátur:
qui locútus est per prophétas.
et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam ecclésiam.
confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri sǽculi. amen.
Random Song Lyrics :
- durch gross-berlin marschieren wir - sturmabteilung lyrics
- duty free - fmds lyrics
- griselda & the blazettes - drumwork music group lyrics
- hit em up - yvng mickey lyrics
- it's a lovely game, louise - the cyrkle lyrics
- i won't let her go - heartattack diner lyrics
- chory świat - młody gengus lyrics
- love yourself - moreece x terrance lyrics
- 94' cadillac - yrm bear lyrics
- agawa - bege024 lyrics